- THYATIRA
- I.THYATIRAuna Echinadum. Plin. l. 4. c. 12.II.THYATIRAurbs Lydiae ad Lycum fluv. Pelopia, et Euhippae aliquando dicta, teste Pliniô, l. 5. c. 29. Semiramis et Mysorum ultima, teste Steph. inter Sardes ad Meridiem 30. et Pergamum ad Boream 58. mill. pass. una ex 7. Ecclesiis Asiae in Apocalypsi D. Ioannis, c. 2. v. 18. memoratis. Baudrando Thyatira et Taytum, est ad Hillum amnem. 85. mill. pass a Pergamo in Ortum prope Hermum fluv. Hodie Turcis Ak hissar, h. e. Castrum candidum; in ipsis enim veteris urbis ruderibus id illi condiderutn, quod et a solis Turcis habitatur, nullô Christianae religionis ibi loci vestigiô superstite. Superest tamen de Templo Bacchi, qui in urbe antiquitus colebatur, aliquid. Nec non inscriptiones quaedam, quarum una sic incipit: Η ΚΡΑΤΙΣΤΗ ΘΥΑΤΕΙΡΗΝΩΝ ΒΟΥΛΗ, etc. facta in honorem Ulpiae Marcellae Sacerdotis Dianae, quae et ipsa hîc aedem habuit. Alia, in qua mentio Ludorum et Sacrorum publicorum Dei Tyrimni, Alia Clodio cuidam Aurelio Proclo facta ΕΠΙ ΣΕΜΝΟΤΗΤΙ ΒΙΟΥ ΚΑΙ ΛΕΙΤΟΥΡΓΙΑΙΣ ΠΑΣΑΙΣ. Alia. Marco Aur. Diadocho Hippico Pontifici Asiae minoris in Templis Pergamensibus, et simul Patriae tunc temporis suae, (cuius et ΒΟΥΛΑΡΧΟΣ perpetuus ibi dicitur) honorato tantis muneribus a Caracalla Imperatore qui in alia Inscr. eiusdem loci Ο ΓΗΣ ΚΑΙ ΘΑΛΑΤΤΗΣ ΔΕΣΠΟΤΗΣ, Terrae Marisque Dominus, appellatur etc. Integras videre est apud Iac. Sponium, Itinerar. Part. 3. p. III. et seqq. qui et nummi sub Ale andro Seu. ab hac Civitate cusi, cum nomine ΘΥΑΘΕΙΡΩΝ, et lupae Romulum Remumque lactantis icone, in postica parte, typum exhibet, ibid. p. 183.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.